pronađen 20371 Rezultati za: Re
Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur. (Liber Genesis 29, 10)
Et adaquato grege, osculatus est eam: et elevata voce flevit, (Liber Genesis 29, 11)
et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ: at illa festinans nuntiavit patri suo. (Liber Genesis 29, 12)
respondit: Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius, (Liber Genesis 29, 14)
Quam diligens Jacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis. (Liber Genesis 29, 18)
Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro: mane apud me. (Liber Genesis 29, 19)
Dixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam: quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam. (Liber Genesis 29, 21)
Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum, (Liber Genesis 29, 23)
dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam: (Liber Genesis 29, 24)
et dixit ad socerum suum: Quid est quod facere voluisti? nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti mihi? (Liber Genesis 29, 25)
Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias. (Liber Genesis 29, 26)
Imple hebdomadam dierum hujus copulæ: et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis. (Liber Genesis 29, 27)
