pronađen 20371 Rezultati za: Re
Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei: ut ex invisibilibus visibilia fierent. (Epistula ad Hebraeos 11, 3)
Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo. (Epistula ad Hebraeos 11, 5)
Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. (Epistula ad Hebraeos 11, 6)
Fide Noë responso accepto de iis quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum: et justitiæ, quæ per fidem est, hæres est institutus. (Epistula ad Hebraeos 11, 7)
Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem: et exiit, nesciens quo iret. (Epistula ad Hebraeos 11, 8)
Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohæredibus repromissionis ejusdem. (Epistula ad Hebraeos 11, 9)
Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis: quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat. (Epistula ad Hebraeos 11, 11)
Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis. (Epistula ad Hebraeos 11, 12)
Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. (Epistula ad Hebraeos 11, 13)
Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere. (Epistula ad Hebraeos 11, 14)
Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi: (Epistula ad Hebraeos 11, 15)
nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum: paravit enim illis civitatem. (Epistula ad Hebraeos 11, 16)