pronađen 20371 Rezultati za: Re
sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. (Epistulam ad Philemonem 1, 14)
Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes: (Epistulam ad Philemonem 1, 15)
jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino? (Epistulam ad Philemonem 1, 16)
Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes: (Epistulam ad Philemonem 1, 19)
ita, frater. Ego te fruar in Domino: refice viscera mea in Domino. (Epistulam ad Philemonem 1, 20)
Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei. (Epistulam ad Philemonem 1, 24)
novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula: (Epistula ad Hebraeos 1, 2)
tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit. (Epistula ad Hebraeos 1, 4)
Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium? (Epistula ad Hebraeos 1, 5)
Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei. (Epistula ad Hebraeos 1, 6)
Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in sæculum sæculi: virga æquitatis, virga regni tui. (Epistula ad Hebraeos 1, 8)
Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis præ participibus tuis. (Epistula ad Hebraeos 1, 9)