pronađen 20371 Rezultati za: Re
Si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem iis qui vos tribulant: (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 6)
et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu de cælo cum angelis virtutis ejus, (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 7)
cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo. (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 10)
Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostræ congregationis in ipsum: (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 1)
ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 2)
Ne quis vos seducat ullo modo: quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis, (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 3)
Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, hæc dicebam vobis? (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 5)
et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 6)
Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum: (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 8)
et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt: eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 10)
Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio, (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 11)
ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 12)