pronađen 20371 Rezultati za: Re
Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judæa fratribus: (Actus Apostolorum 11, 29)
quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli. (Actus Apostolorum 11, 30)
Eodem autem tempore misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de ecclesia. (Actus Apostolorum 12, 1)
Occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio. (Actus Apostolorum 12, 2)
Videns autem quia placeret Judæis, apposuit ut apprehenderet et Petrum. Erant autem dies Azymorum. (Actus Apostolorum 12, 3)
Quem cum apprehendisset, misit in carcerem, tradens quatuor quaternionibus militum custodiendum, volens post Pascha producere eum populo. (Actus Apostolorum 12, 4)
Et Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo. (Actus Apostolorum 12, 5)
Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus: et custodes ante ostium custodiebant carcerem. (Actus Apostolorum 12, 6)
Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo: percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens: Surge velociter. Et ceciderunt catenæ de manibus ejus. (Actus Apostolorum 12, 7)
Dixit autem angelus ad eum: Præcingere, et calcea te caligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi: Circumda tibi vestimentum tuum, et sequere me. (Actus Apostolorum 12, 8)
Et exiens sequebatur eum, et nesciebat quia verum est, quod fiebat per angelum: existimabat autem se visum videre. (Actus Apostolorum 12, 9)
Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quæ ducit ad civitatem: quæ ultro aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum: et continuo discessit angelus ab eo. (Actus Apostolorum 12, 10)