pronađen 20371 Rezultati za: Re
nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. (Evangelium secundum Ioannem 11, 50)
et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. (Evangelium secundum Ioannem 11, 52)
Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum. (Evangelium secundum Ioannem 11, 53)
Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. (Evangelium secundum Ioannem 11, 54)
Proximum autem erat Pascha Judæorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. (Evangelium secundum Ioannem 11, 55)
Quærebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes: Quid putatis, quia non venit ad diem festum? Dederant autem pontifices et pharisæi mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum. (Evangelium secundum Ioannem 11, 56)
Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti. (Evangelium secundum Ioannem 12, 3)
Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis? (Evangelium secundum Ioannem 12, 5)
Pauperes enim semper habetis vobiscum: me autem non semper habetis. (Evangelium secundum Ioannem 12, 8)
Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. (Evangelium secundum Ioannem 12, 9)
Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent: (Evangelium secundum Ioannem 12, 10)
quia multi propter illum abibant ex Judæis, et credebant in Jesum. (Evangelium secundum Ioannem 12, 11)