pronađen 20371 Rezultati za: Re
Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. (Evangelium secundum Ioannem 4, 15)
Respondit mulier, et dixit: Non habeo virum. Dicit ei Jesus: Bene dixisti, quia non habeo virum ; (Evangelium secundum Ioannem 4, 17)
quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixisti. (Evangelium secundum Ioannem 4, 18)
Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet. (Evangelium secundum Ioannem 4, 20)
Dicit ei Jesus: Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem. (Evangelium secundum Ioannem 4, 21)
Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum. (Evangelium secundum Ioannem 4, 23)
Spiritus est Deus: et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. (Evangelium secundum Ioannem 4, 24)
Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit: Quid quæris? aut, Quid loqueris cum ea? (Evangelium secundum Ioannem 4, 27)
Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus: (Evangelium secundum Ioannem 4, 28)
Interea rogabant eum discipuli, dicentes: Rabbi, manduca. (Evangelium secundum Ioannem 4, 31)
Ille autem dicit eis: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis. (Evangelium secundum Ioannem 4, 32)
Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare? (Evangelium secundum Ioannem 4, 33)