pronađen 20371 Rezultati za: Re
Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris græcis, et latinis, et hebraicis: Hic est rex Judæorum. (Evangelium secundum Lucam 23, 38)
Respondens autem alter increpabat eum, dicens: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es. (Evangelium secundum Lucam 23, 40)
Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus: hic vero nihil mali gessit. (Evangelium secundum Lucam 23, 41)
Et dicebat ad Jesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum. (Evangelium secundum Lucam 23, 42)
Erat autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universam terram usque ad horam nonam. (Evangelium secundum Lucam 23, 44)
Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: Vere hic homo justus erat. (Evangelium secundum Lucam 23, 47)
Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. (Evangelium secundum Lucam 23, 48)
Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres, quæ secutæ eum erant a Galilæa, hæc videntes. (Evangelium secundum Lucam 23, 49)
hic non consenserat consilio, et actibus eorum: ab Arimathæa civitate Judææ, qui exspectabat et ipse regnum Dei: (Evangelium secundum Lucam 23, 51)
Subsecutæ autem mulieres, quæ cum eo venerant de Galilæa, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus. (Evangelium secundum Lucam 23, 55)
Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta: et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. (Evangelium secundum Lucam 23, 56)
et invenerunt lapidem revolutum a monumento. (Evangelium secundum Lucam 24, 2)