pronađen 20371 Rezultati za: Re
sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et cæcos: (Evangelium secundum Lucam 14, 13)
et beatus eris, quia non habent retribuere tibi: retribuetur enim tibi in resurrectione justorum. (Evangelium secundum Lucam 14, 14)
Hæc cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: Beatus qui manducabit panem in regno Dei. (Evangelium secundum Lucam 14, 15)
Et misit servum suum hora cœnæ dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia. (Evangelium secundum Lucam 14, 17)
Et cœperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam: rogo te, habe me excusatum. (Evangelium secundum Lucam 14, 18)
Et alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probare illa: rogo te, habe me excusatum. (Evangelium secundum Lucam 14, 19)
Et alius dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire. (Evangelium secundum Lucam 14, 20)
Et reversus servus nuntiavit hæc domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis: et pauperes, ac debiles, et cæcos, et claudos introduc huc. (Evangelium secundum Lucam 14, 21)
Et ait dominus servo: Exi in vias, et sæpes: et compelle intrare, ut impleatur domus mea. (Evangelium secundum Lucam 14, 23)
Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. (Evangelium secundum Lucam 14, 26)
Quis enim ex vobis volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum, (Evangelium secundum Lucam 14, 28)
ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei, (Evangelium secundum Lucam 14, 29)