pronađen 20371 Rezultati za: Re
accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus: et confestim stetit fluxus sanguinis ejus. (Evangelium secundum Lucam 8, 44)
Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes ejus: et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo: et quemadmodum confestim sanata sit. (Evangelium secundum Lucam 8, 47)
Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogæ, dicens ei: Quia mortua est filia tua, noli vexare illum. (Evangelium secundum Lucam 8, 49)
Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellæ: Noli timere, crede tantum, et salva erit. (Evangelium secundum Lucam 8, 50)
Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem, et patrem, et matrem puellæ. (Evangelium secundum Lucam 8, 51)
Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit: Nolite flere: non est mortua puella, sed dormit. (Evangelium secundum Lucam 8, 52)
Et reversus est spiritus ejus, et surrexit continuo. Et jussit illi dari manducare. (Evangelium secundum Lucam 8, 55)
Et stupuerunt parentes ejus, quibus præcepit ne alicui dicerent quod factum erat. (Evangelium secundum Lucam 8, 56)
Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent. (Evangelium secundum Lucam 9, 1)
Et misit illos prædicare regnum Dei, et sanare infirmos. (Evangelium secundum Lucam 9, 2)
Et quicumque non receperint vos: exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos. (Evangelium secundum Lucam 9, 5)
Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique. (Evangelium secundum Lucam 9, 6)