pronađen 20371 Rezultati za: Re
Hæc est oblatio Aaron, et filiorum ejus, quam offerre debent Domino in die unctionis suæ. Decimam partem ephi offerent similæ in sacrificio sempiterno, medium ejus mane, et medium ejus vespere: (Liber Leviticus 6, 20)
quæ in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino (Liber Leviticus 6, 21)
sacerdos, qui jure patri successerit, et tota cremabitur in altari. (Liber Leviticus 6, 22)
Loquere Aaron et filiis ejus: Ista est lex hostiæ pro peccato: in loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est. (Liber Leviticus 6, 25)
Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus ejus, quia Sanctum sanctorum est. (Liber Leviticus 6, 29)
Hostia enim quæ cæditur pro peccato, cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni. (Liber Leviticus 6, 30)
Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia: (Liber Leviticus 7, 3)
duos renunculos, et pinguedinem quæ juxta ilia est, reticulumque jecoris cum renunculis. (Liber Leviticus 7, 4)
Et adolebit ea sacerdos super altare: incensum est Domini pro delicto. (Liber Leviticus 7, 5)
Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est. (Liber Leviticus 7, 6)
Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas: (Liber Leviticus 7, 12)
ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiæ sanguinem, (Liber Leviticus 7, 14)