pronađen 20371 Rezultati za: Re
ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi (Evangelium secundum Lucam 1, 74)
Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus, (Evangelium secundum Lucam 1, 76)
ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum (Evangelium secundum Lucam 1, 77)
illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. (Evangelium secundum Lucam 1, 79)
Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu: et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israël. (Evangelium secundum Lucam 1, 80)
Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis. (Evangelium secundum Lucam 2, 1)
et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem. (Evangelium secundum Lucam 2, 3)
Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam, in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem: eo quod esset de domo et familia David, (Evangelium secundum Lucam 2, 4)
ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prægnante. (Evangelium secundum Lucam 2, 5)
Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. (Evangelium secundum Lucam 2, 6)
Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio: quia non erat eis locus in diversorio. (Evangelium secundum Lucam 2, 7)
Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. (Evangelium secundum Lucam 2, 8)