pronađen 20371 Rezultati za: Re
Et accedentes pharisæi interrogabant eum: Si licet viro uxorem dimittere: tentantes eum. (Evangelium secundum Marcum 10, 2)
At ille respondens, dixit eis: Quid vobis præcepit Moyses? (Evangelium secundum Marcum 10, 3)
Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere. (Evangelium secundum Marcum 10, 4)
Quibus respondens Jesus, ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud: (Evangelium secundum Marcum 10, 5)
ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus. (Evangelium secundum Marcum 10, 6)
Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit ad uxorem suam: (Evangelium secundum Marcum 10, 7)
Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. (Evangelium secundum Marcum 10, 9)
Et ait illis: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam. (Evangelium secundum Marcum 10, 11)
Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus. (Evangelium secundum Marcum 10, 13)
Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei. (Evangelium secundum Marcum 10, 14)
Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud. (Evangelium secundum Marcum 10, 15)
Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam? (Evangelium secundum Marcum 10, 17)