pronađen 20371 Rezultati za: Re
et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis. (Evangelium secundum Marcum 6, 11)
Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent: (Evangelium secundum Marcum 6, 12)
Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat: Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo. (Evangelium secundum Marcum 6, 14)
Quo audito Herodes ait: Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit. (Evangelium secundum Marcum 6, 16)
Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. (Evangelium secundum Marcum 6, 17)
Dicebat enim Joannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui. (Evangelium secundum Marcum 6, 18)
Herodias autem insidiabatur illi: et volebat occidere eum, nec poterat. (Evangelium secundum Marcum 6, 19)
cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ: Pete a me quod vis, et dabo tibi: (Evangelium secundum Marcum 6, 22)
et juravit illi: Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei. (Evangelium secundum Marcum 6, 23)
Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ. (Evangelium secundum Marcum 6, 25)
Et contristatus est rex: propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare: (Evangelium secundum Marcum 6, 26)
sed misso spiculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere, (Evangelium secundum Marcum 6, 27)