Mosaico decorativo

pronađen 20371 Rezultati za: Re

  • Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quæ e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt. (Liber Exodus 28, 26)

  • Necnon et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem juncturæ inferioris, ut aptari possit cum superhumerali, (Liber Exodus 28, 27)

  • et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari. (Liber Exodus 28, 28)

  • Portabitque Aaron nomina filiorum Israël in rationali judicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in æternum. (Liber Exodus 28, 29)

  • Pones autem in rationali judicii Doctrinam et Veritatem, quæ erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino : et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo, in conspectu Domini semper. (Liber Exodus 28, 30)

  • in cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur. (Liber Exodus 28, 32)

  • ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum : rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum. (Liber Exodus 28, 34)

  • Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur. (Liber Exodus 28, 35)

  • Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino. (Liber Exodus 28, 36)

  • Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii. (Liber Exodus 28, 39)

  • Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem : (Liber Exodus 28, 40)

  • vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi. (Liber Exodus 28, 41)


"Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!" São Padre Pio de Pietrelcina