Mosaico decorativo

pronađen 20371 Rezultati za: Re

  • Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur. (Liber Exodus 20, 25)

  • Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua. (Liber Exodus 20, 26)

  • Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi : in septimo egredietur liber gratis. (Liber Exodus 21, 2)

  • Cum quali veste intraverit, cum tali exeat : si habens uxorem, et uxor egredietur simul. (Liber Exodus 21, 3)

  • Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias : mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo. (Liber Exodus 21, 4)

  • Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum et uxorem ac liberos ; non egrediar liber : (Liber Exodus 21, 5)

  • offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula : et erit ei servus in sæculum. (Liber Exodus 21, 6)

  • Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt. (Liber Exodus 21, 7)

  • Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam : populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam. (Liber Exodus 21, 8)

  • Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi. (Liber Exodus 21, 9)

  • Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit. (Liber Exodus 21, 10)

  • Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia. (Liber Exodus 21, 11)


"A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das provações." São Padre Pio de Pietrelcina