pronađen 5483 Rezultati za: Rat
Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos. (Liber Genesis 11, 30)
Egressus est itaque Abram sicut præceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot: septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran. (Liber Genesis 12, 4)
Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran: et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam, (Liber Genesis 12, 5)
pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem: Chananæus autem tunc erat in terra. (Liber Genesis 12, 6)
Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei. (Liber Genesis 12, 7)
Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai: ædificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus. (Liber Genesis 12, 8)
Facta est autem fames in terra: descenditque Abram in Ægyptum, ut peregrinaretur ibi: prævaluerat enim fames in terra. (Liber Genesis 12, 10)
Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis: ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui. (Liber Genesis 12, 13)
Erat autem dives valde in possessione auri et argenti. (Liber Genesis 13, 2)
Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel, usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai, (Liber Genesis 13, 3)
in loco altaris quod fecerat prius: et invocavit ibi nomen Domini. (Liber Genesis 13, 4)
Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula. (Liber Genesis 13, 5)