pronađen 5483 Rezultati za: Rat
Qui introduxit eam in tabernaculum Saræ matris suæ, et accepit eam uxorem: et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris ejus acciderat, temperaret. (Liber Genesis 24, 67)
Deditque Abraham cuncta quæ possederat, Isaac: (Liber Genesis 25, 5)
quem emerat a filiis Heth: ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus. (Liber Genesis 25, 10)
Hæ sunt generationes Ismaël filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ: (Liber Genesis 25, 12)
et hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam, (Liber Genesis 25, 13)
Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introëuntibus Assyrios ; coram cunctis fratribus suis obiit. (Liber Genesis 25, 18)
Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac: (Liber Genesis 25, 19)
Sed collidebantur in utero ejus parvuli ; quæ ait: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? perrexitque ut consuleret Dominum. (Liber Genesis 25, 22)
Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt. (Liber Genesis 25, 24)
Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus: vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu: et idcirco appellavit eum Jacob. (Liber Genesis 25, 25)
Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli. (Liber Genesis 25, 26)
Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quæ acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palæstinorum in Gerara. (Liber Genesis 26, 1)