pronađen 3231 Rezultati za: Ram
Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis, universumque populum ejus usque ad internecionem, et possederunt terram illius. (Liber Numeri 21, 35)
Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est. (Liber Numeri 22, 1)
Qui mane consurgens dixit ad principes: Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum. (Liber Numeri 22, 13)
et nihilominus angelus ad locum angustum transiens, ubi nec ad dexteram, nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit. (Liber Numeri 22, 26)
Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum stantem in via, evaginato gladio, adoravitque eum pronus in terram. (Liber Numeri 22, 31)
Cumque fecisset juxta sermonem Balaam, imposuerunt simul vitulum et arietem super aram. (Liber Numeri 23, 2)
assumptaque parabola sua, dixit: De Aram adduxit me Balac rex Moabitarum, de montibus orientis: Veni, inquit, et maledic Jacob ; propera, et detestare Israël. (Liber Numeri 23, 7)
revertere ad locum tuum. Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito. (Liber Numeri 24, 11)
Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero præterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo: sed quidquid Dominus dixerit, hoc loquar? (Liber Numeri 24, 13)
Et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Israël, qui flebant ante fores tabernaculi. (Liber Numeri 25, 6)
Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël: quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo. (Liber Numeri 25, 11)
Isti sunt filii Joseph per familias suas. Filii Benjamin in cognationibus suis: Bela, a quo familia Belaitarum: Asbel, a quo familia Asbelitarum: Ahiram, a quo familia Ahiramitarum: (Liber Numeri 26, 38)