pronađen 3231 Rezultati za: Ram
Et nescierunt sacramenta Dei: neque mercedem speraverunt justitiæ, nec judicaverunt honorem animarum sanctarum. (Liber Sapientiae 2, 22)
etsi coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est. (Liber Sapientiae 3, 4)
Etsi in ramis in tempore germinaverint, infirmiter posita, a vento commovebuntur, et a nimietate ventorum eradicabuntur. (Liber Sapientiae 4, 4)
Confringentur enim rami inconsummati ; et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti. (Liber Sapientiae 4, 5)
Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum. (Liber Sapientiae 5, 18)
Acuet autem duram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. (Liber Sapientiae 5, 21)
Contra illos stabit spiritus virtutis, et tamquam turbo venti dividet illos ; et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum, et malignitas evertet sedes potentium. (Liber Sapientiae 5, 24)
Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit, referam, et non abscondam a vobis sacramenta Dei: sed ab initio nativitatis investigabo, et ponam in lucem scientiam illius, et non præteribo veritatem. (Liber Sapientiae 6, 24)
Et ego natus accepi communem aërem, et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans. (Liber Sapientiae 7, 3)
Ipse enim dedit mihi horum quæ sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum, (Liber Sapientiae 7, 17)
Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam. (Liber Sapientiae 8, 19)
Ab hac ut recessit injustus in ira sua, per iram homicidii fraterni deperiit. (Liber Sapientiae 10, 3)