pronađen 3231 Rezultati za: Ram
et ita animis eorum erectis simul ostendebat gentium fallaciam, et juramentorum prævaricationem. (Liber II Maccabaeorum 15, 10)
Extendisse autem Jeremiam dextram, et dedisse Judæ gladium aureum, dicentem: (Liber II Maccabaeorum 15, 15)
convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea. (Liber Proverbiorum 1, 23)
et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus. (Liber Proverbiorum 3, 4)
Dominus sapientia fundavit terram ; stabilivit cælos prudentia. (Liber Proverbiorum 3, 19)
Nam et ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea. (Liber Proverbiorum 4, 3)
Ne declines ad dexteram neque ad sinistram ; averte pedem tuum a malo: vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus: perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet. (Liber Proverbiorum 4, 27)
Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram: necdum fontes aquarum eruperant, (Liber Proverbiorum 8, 24)
Adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terræ. (Liber Proverbiorum 8, 26)
Quando præparabat cælos, aderam ; quando certa lege et gyro vallabat abyssos ; (Liber Proverbiorum 8, 27)
cum eo eram, cuncta componens. Et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore, (Liber Proverbiorum 8, 30)
Justus in æternum non commovebitur, impii autem non habitabunt super terram. (Liber Proverbiorum 10, 30)