pronađen 2638 Rezultati za: Quod Cultum
ut nemo moveatur in tribulationibus istis: ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus. (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 3)
Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit: ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 14)
Propter quod consolamini invicem, et ædificate alterutrum, sicut et facitis. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 11)
Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 15)
Omnia autem probate: quod bonum est tenete. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 21)
qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 4)
Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, hæc dicebam vobis? (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 5)
et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt: eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 10)
Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis: (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 13)
Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur: (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 14)
Salutatio, mea manu Pauli: quod est signum in omni epistola, ita scribo. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 17)
quæ est secundum Evangelium gloriæ beati Dei, quod creditum est mihi. (Epistula I ad Timotheum 1, 11)