pronađen 761 Rezultati za: Quid
qui et dixerunt: Viri Galilæi, quid statis aspicientes in cælum? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in cælum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum. (Actus Apostolorum 1, 11)
His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres? (Actus Apostolorum 2, 37)
Videns autem Petrus, respondit ad populum: Viri Israëlitæ, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare? (Actus Apostolorum 3, 12)
dicentes: Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem: manifestum est, et non possumus negare. (Actus Apostolorum 4, 16)
Petrus autem ad eam: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te. (Actus Apostolorum 5, 9)
dixitque ad illos: Viri Israëlitæ, attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis. (Actus Apostolorum 5, 35)
Sequenti vero die apparuit illis litigantibus: et reconciliabat eos in pace, dicens: Viri, fratres estis: ut quid nocetis alterutrum? (Actus Apostolorum 7, 26)
dicentes ad Aaron: Fac nobis deos qui præcedant nos: Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Ægypti, nescimus quid factum sit ei. (Actus Apostolorum 7, 40)
Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam: et ait eunuchus: Ecce aqua: quid prohibet me baptizari? (Actus Apostolorum 8, 36)
Et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris? (Actus Apostolorum 9, 4)
Et tremens ac stupens dixit: Domine, quid me vis facere? (Actus Apostolorum 9, 6)
Et Dominus ad eum: Surge, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Viri autem illi qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes. (Actus Apostolorum 9, 7)