Mosaico decorativo

pronađen 2426 Rezultati za: Quia

  • Ecce Deus salvator meus ; fiducialiter agam, et non timebo: quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem. (Liber Isaiae 12, 2)

  • Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israël. (Liber Isaiae 12, 6)

  • Ululate, quia prope est dies Domini ; quasi vastitas a Domino veniet. (Liber Isaiae 13, 6)

  • Et quid respondebitur nuntiis gentis? Quia Dominus fundavit Sion, et in ipso sperabunt pauperes populi ejus. (Liber Isaiae 14, 32)

  • Onus Moab. Quia nocte vastata est Ar Moab, conticuit ; quia nocte vastatus est murus Moab, conticuit. (Liber Isaiae 15, 1)

  • Aquæ enim Nemrim desertæ erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit. (Liber Isaiae 15, 6)

  • Quia aquæ Dibon repletæ sunt sanguine ; ponam enim super Dibon additamenta ; his qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terræ. (Liber Isaiae 15, 9)

  • Quia oblita es Dei salvatoris tui, et fortis adjutoris tui non es recordata: propterea plantabis plantationem fidelem, et germen alienum seminabis ; (Liber Isaiae 17, 10)

  • Quia hæc dicit Dominus ad me: Quiescam et considerabo in loco meo, sicut meridiana lux clara est, et sicut nubes roris in die messis. (Liber Isaiae 18, 4)

  • Onus vallis Visionis. Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta? (Liber Isaiae 22, 1)

  • Et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatæ sunt ; et congregastis aquas piscinæ inferioris, (Liber Isaiae 22, 9)

  • Quid tu hic, aut quasi quis hic? quia excidisti tibi hic sepulchrum, excidisti in excelso memoriale diligenter, in petra tabernaculum tibi. (Liber Isaiae 22, 16)


"Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus". São Padre Pio de Pietrelcina