pronađen 2426 Rezultati za: Quia
quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum ; et qui abduxerunt nos: Hymnum cantate nobis de canticis Sion. (Liber Psalmorum 136, 3)
Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terræ, quia audierunt omnia verba oris tui. (Liber Psalmorum 137, 4)
et omnes vias meas prævidisti, quia non est sermo in lingua mea. (Liber Psalmorum 138, 4)
Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus. (Liber Psalmorum 138, 12)
Quia tu possedisti renes meos ; suscepisti me de utero matris meæ. (Liber Psalmorum 138, 13)
Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es ; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis. (Liber Psalmorum 138, 14)
quia dicitis in cogitatione: Accipient in vanitate civitates tuas. (Liber Psalmorum 138, 20)
Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum. (Liber Psalmorum 139, 13)
Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei ; in te speravi, non auferas animam meam. (Liber Psalmorum 140, 8)
Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me. (Liber Psalmorum 141, 7)
Et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. (Liber Psalmorum 142, 2)
Quia persecutus est inimicus animam meam ; humiliavit in terra vitam meam ; collocavit me in obscuris, sicut mortuos sæculi. (Liber Psalmorum 142, 3)