pronađen 2426 Rezultati za: Quia
quia benedicentes ei hæreditabunt terram ; maledicentes autem ei disperibunt. (Liber Psalmorum 36, 22)
Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam. (Liber Psalmorum 36, 24)
quia Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos: in æternum conservabuntur. Injusti punientur, et semen impiorum peribit. (Liber Psalmorum 36, 28)
Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos ; et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos, quia speraverunt in eo. (Liber Psalmorum 36, 40)
Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei ; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt. (Liber Psalmorum 37, 17)
Ego dixi: Domine, miserere mei ; sana animam meam, quia peccavi tibi. (Liber Psalmorum 40, 5)
Quia tu es, Deus, fortitudo mea: quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus? (Liber Psalmorum 42, 2)
Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur ; confitebitur tibi cum benefeceris ei. (Liber Psalmorum 48, 19)
Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum. (Liber Psalmorum 51, 11)
Quia ecce ceperunt animam meam ; irruerunt in me fortes. (Liber Psalmorum 58, 4)
Fortitudinem meam ad te custodiam, quia, Deus, susceptor meus es: (Liber Psalmorum 58, 10)
in consummatione: in ira consummationis, et non erunt. Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terræ. (Liber Psalmorum 58, 14)