Mosaico decorativo

pronađen 2426 Rezultati za: Quia

  • Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium: operuit ignominia facies nostras, quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini. (Liber Ieremiae 51, 51)

  • quia venit super eam, id est super Babylonem, prædo, et apprehensi sunt fortes ejus, et emarcuit arcus eorum, quia fortis ultor Dominus reddens retribuet. (Liber Ieremiae 51, 56)

  • He. Facti sunt hostes ejus in capite ; inimici ejus locupletati sunt: quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus. Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis. (Lamentationes 1, 5)

  • Heth. Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est ; omnes qui glorificabant eam spreverunt illam, quia viderunt ignominiam ejus: ipsa autem gemens conversa est retrorsum. (Lamentationes 1, 8)

  • Jod. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam. (Lamentationes 1, 10)

  • Ain. Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam. Facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus. (Lamentationes 1, 16)

  • Sade. Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum: virgines meæ et juvenes mei abierunt in captivitatem. (Lamentationes 1, 18)

  • Coph. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me ; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quæsierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam. (Lamentationes 1, 19)

  • Sin. Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me ; omnes inimici mei audierunt malum meum, lætati sunt quoniam tu fecisti: adduxisti diem consolationis, et fient similes mei. (Lamentationes 1, 21)

  • Heth. Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti ; quia non defecerunt miserationes ejus. (Lamentationes 3, 22)

  • Jod. Sedebit solitarius, et tacebit, quia levavit super se. (Lamentationes 3, 28)

  • Caph. Quia non repellet in sempiternum Dominus. (Lamentationes 3, 31)


"O trabalho é tão sagrado como a oração". São Padre Pio de Pietrelcina