Mosaico decorativo

pronađen 34 Rezultati za: Puero

  • Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero: qui festinavit et coxit illum. (Liber Genesis 18, 7)

  • Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem, omnis populus simul. (Liber Genesis 19, 4)

  • Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus: quia in Isaac vocabitur tibi semen. (Liber Genesis 21, 12)

  • Aperuitque oculos ejus Deus: quæ videns puteum aquæ, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere. (Liber Genesis 21, 19)

  • Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis. (Liber Genesis 44, 33)

  • Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero: ne calamitatis, quæ oppressura est patrem meum, testis assistam. (Liber Genesis 44, 34)

  • Oravit itaque Manue Dominum, et ait: Obsecro, Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum, et doceat nos quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est. (Liber Iudicum 13, 8)

  • Qui dixit puero regenti gressus suos: Dimitte me, ut tangam columnas, quibus omnis imminet domus, et recliner super eas, et paululum requiescam. (Liber Iudicum 16, 26)

  • Surrexitque adolescens, ut pergeret cum uxore sua et puero. Cui rursum locutus est socer: Considera quod dies ad occasum declivior sit, et propinquat ad vesperum: mane apud me etiam hodie, et duc lætum diem, et cras proficisceris ut vadas in domum tuam. (Liber Iudicum 19, 9)

  • Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam quam postulavi eum. (Liber I Samuelis 1, 27)

  • Cumque descenderent in extrema parte civitatis, Samuel dixit ad Saul: Dic puero ut antecedat nos et transeat: tu autem subsiste paulisper, ut indicem tibi verbum Domini. (Liber I Samuelis 9, 27)

  • Si dixero puero: Ecce sagittæ intra te sunt, tolle eas: tu veni ad me, quia pax tibi est, et nihil est mali, vivit Dominus. Si autem sic locutus fuero puero: Ecce sagittæ ultra te sunt: vade in pace, quia dimisit te Dominus. (Liber I Samuelis 20, 22)


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina