pronađen 629 Rezultati za: Propter
Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus ; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ: (Liber Sapientiae 7, 7)
Infinitus enim thesaurus est hominibus ; quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei, propter disciplinæ dona commendati. (Liber Sapientiae 7, 14)
Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia: attingit autem ubique propter suam munditiam. (Liber Sapientiae 7, 24)
Habebo propter hanc claritatem ad turbas, et honorem apud seniores juvenis ; (Liber Sapientiae 8, 10)
Propter quem cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia, per contemptibile lignum justum gubernans. (Liber Sapientiae 10, 4)
Sed misereris omnium, quia omnia potes ; et dissimulas peccata hominum, propter pœnitentiam. (Liber Sapientiae 11, 24)
Propter hoc tamquam pueris insensatis judicium in derisum dedisti. (Liber Sapientiae 12, 25)
In quibus enim patientes indignabantur per hæc quos putabant deos, in ipsis cum exterminarentur videntes, illum quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt ; propter quod et finis condemnationis eorum venit super illos. (Liber Sapientiae 12, 27)
Sed ut non essent vacua sapientiæ tuæ opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt. (Liber Sapientiae 14, 5)
Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus, quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium. (Liber Sapientiae 14, 11)
Et hos quos in palam homines honorare non poterant propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum allata, evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt, ut illum qui aberat, tamquam præsentem colerent sua sollicitudine. (Liber Sapientiae 14, 17)
Propter hæc et per his similia passi sunt digne tormenta, et per multitudinem bestiarum exterminati sunt. (Liber Sapientiae 16, 1)
