Mosaico decorativo

pronađen 4831 Rezultati za: Pro

  • Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur: tantummodo invocetur nomen tuum super nos ; aufer opprobrium nostrum. (Liber Isaiae 4, 1)

  • Et creabit Dominus super omnem locum montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem et fumum, et splendorem ignis flammantis in nocte: super omnem enim gloriam protectio. (Liber Isaiae 4, 5)

  • Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit. (Liber Isaiae 5, 13)

  • Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino ; et descendent fortes ejus, et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum. (Liber Isaiae 5, 14)

  • qui dicitis: Festinet, et cito veniat opus ejus, ut videamus ; et appropiet, et veniat consilium sancti Israël, et sciemus illud ! (Liber Isaiae 5, 19)

  • qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo ! (Liber Isaiae 5, 23)

  • Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammæ exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet ; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israël blasphemaverunt. (Liber Isaiae 5, 24)

  • Et elevabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terræ: et ecce festinus velociter veniet. (Liber Isaiae 5, 26)

  • Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra. (Liber Isaiae 7, 11)

  • Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum: ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. (Liber Isaiae 7, 14)

  • Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum. (Liber Isaiae 7, 15)

  • Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum. (Liber Isaiae 7, 16)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina