pronađen 4831 Rezultati za: Pro
Unus ædificans, et unus destruens: quid prodest illis, nisi labor? (Liber Ecclesiasticus 34, 28)
Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio illius? (Liber Ecclesiasticus 34, 30)
Sic homo qui jejunat in peccatis suis, et iterum eadem faciens: quid proficit humiliando se? orationem illius quis exaudiet? (Liber Ecclesiasticus 34, 31)
Et propitiationem litare sacrificii super injustitias: et deprecatio pro peccatis, recedere ab injustitia. (Liber Ecclesiasticus 35, 3)
Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate: et deprecatio pro peccatis recedere ab injustitia. (Liber Ecclesiasticus 35, 5)
hæc enim omnia propter mandatum Dei fiunt. (Liber Ecclesiasticus 35, 7)
Qui adorat Deum in oblectatione suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit. (Liber Ecclesiasticus 35, 20)
Oratio humiliantis se nubes penetrabit, et donec propinquet non consolabitur, et non discedet donec Altissimus aspiciat. (Liber Ecclesiasticus 35, 21)
Da testimonium his qui ab initio creaturæ tuæ sunt, et suscita prædicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores. (Liber Ecclesiasticus 36, 17)
Da mercedem sustinentibus te, ut prophetæ tui fideles inveniantur: et exaudi orationes servorum tuorum, (Liber Ecclesiasticus 36, 18)
Omnis consiliarius prodit consilium, sed est consiliarius in semetipso. (Liber Ecclesiasticus 37, 8)
in multis enim escis erit infirmitas, et aviditas appropinquabit usque ad choleram. (Liber Ecclesiasticus 37, 33)