pronađen 4831 Rezultati za: Pro
Immisitque ei Dominus latrunculos Chaldæorum, et latrunculos Syriæ, et latrunculos Moab, et latrunculos filiorum Ammon: et immisit eos in Judam ut disperderent eum, juxta verbum Domini quod locutus fuerat per servos suos prophetas. (Liber II Regum 24, 2)
Factum est autem hoc per verbum Domini contra Judam, ut auferret eum coram se propter peccata Manasse universa quæ fecit, (Liber II Regum 24, 3)
et propter sanguinem innoxium quem effudit, et implevit Jerusalem cruore innocentium: et ob hanc rem noluit Dominus propitiari. (Liber II Regum 24, 4)
et regnavit Joachin filius ejus pro eo. (Liber II Regum 24, 6)
Et protulit inde omnes thesauros domus Domini, et thesauros domus regiæ: et concidit universa vasa aurea quæ fecerat Salomon rex Israël in templo Domini juxta verbum Domini. (Liber II Regum 24, 13)
Et constituit Matthaniam patruum ejus pro eo: imposuitque nomen ei Sedeciam. (Liber II Regum 24, 17)
Irascebatur enim Dominus contra Jerusalem et contra Judam, donec projiceret eos a facie sua: recessitque Sedecias a rege Babylonis. (Liber II Regum 24, 20)
Et de civitate eunuchum unum, qui erat præfectus super bellatores viros: et quinque viros de his qui steterant coram rege, quos reperit in civitate: et Sopher principem exercitus, qui probabat tyrones de populo terræ: et sexaginta viros e vulgo, qui inventi fuerant in civitate. (Liber II Regum 25, 19)
Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra. (Liber I Paralipomenon 1, 44)
Cumque et Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. (Liber I Paralipomenon 1, 45)
Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab: et nomen civitatis ejus Avith. (Liber I Paralipomenon 1, 46)
Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca. (Liber I Paralipomenon 1, 47)