pronađen 499 Rezultati za: Populum

  • Quoniam inebriatus est in cælo gladius meus ; ecce super Idumæam descendet, et super populum interfectionis meæ, ad judicium. (Liber Isaiae 34, 5)

  • Educ foras populum cæcum, et oculos habentem ; surdum, et aures ei sunt. (Liber Isaiae 43, 8)

  • Populum istum formavi mihi: laudem meam narrabit. (Liber Isaiae 43, 21)

  • Quis similis mei? vocet, et annuntiet: et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum ; ventura et quæ futura sunt annuntient eis. (Liber Isaiae 44, 7)

  • Iratus sum super populum meum: contaminavi hæreditatem meam, et dedi eos in manu tua: non posuisti eis misericordias ; super senem aggravasti jugum tuum valde. (Liber Isaiae 47, 6)

  • Laudate, cæli, et exsulta, terra ; jubilate, montes, laudem, quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur. (Liber Isaiae 49, 13)

  • Gaudete, et laudate simul, deserta Jerusalem, quia consolatus est Dominus populum suum ; redemit Jerusalem. (Liber Isaiae 52, 9)

  • Quasi animal in campo descendens, spiritus Domini ductor ejus fuit. Sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriæ. (Liber Isaiae 63, 14)

  • Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum: hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam. (Liber Isaiae 63, 18)

  • Expandi manus meas tota die ad populum incredulum, qui graditur in via non bona post cogitationes suas. (Liber Isaiae 65, 2)

  • Sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternum in his quæ ego creo: quia ecce ego creo Jerusalem exsultationem, et populum ejus gaudium. (Liber Isaiae 65, 18)

  • Et dixi: Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, ergone decepisti populum istum et Jerusalem, dicens: Pax erit vobis: et ecce pervenit gladius usque ad animam? (Liber Ieremiae 4, 10)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina