pronađen 297 Rezultati za: Peperit Quatuor
Peperit autem ei Naara, Oozam, et Hepher, et Themani, et Ahasthari: isti sunt filii Naara. (Liber I Paralipomenon 4, 6)
Uxor quoque ejus Judaia, peperit Jared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icuthiel patrem Zanoë: hi autem filii Bethiæ filiæ Pharaonis, quam accepit Mered. (Liber I Paralipomenon 4, 18)
Filii Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, viri bellatores, scuta portantes et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad prælia, quadraginta quatuor millia et septingenti sexaginta, procedentes ad pugnam. (Liber I Paralipomenon 5, 18)
Porro filii Issachar: Thola, et Phua, Jasub, et Simeron, quatuor. (Liber I Paralipomenon 7, 1)
Filii Bela: Esbon, et Ozi, et Oziel, et Jerimoth, et Urai, quinque principes familiarum, et ad pugnandum robustissimi: numerus autem eorum, viginti duo millia et triginta quatuor. (Liber I Paralipomenon 7, 7)
Porro filius Manasse, Esriel: concubinaque ejus Syra peperit Machir patrem Galaad. (Liber I Paralipomenon 7, 14)
Et peperit Maacha uxor Machir filium, vocavitque nomen ejus Phares: porro nomen fratris ejus, Sares: et filii ejus, Ulam, et Recen. (Liber I Paralipomenon 7, 16)
Soror autem ejus Regina peperit Virum decorum, et Abiezer, et Mohola. (Liber I Paralipomenon 7, 18)
Ingressusque est ad uxorem suam: quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Beria, eo quod in malis domus ejus ortus esset: (Liber I Paralipomenon 7, 23)
Per quatuor ventos erant ostiarii: id est, ad orientem, et ad occidentem, et ad aquilonem, et ad austrum. (Liber I Paralipomenon 9, 24)
His quatuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum, et erant super exedras et thesauros domus Domini. (Liber I Paralipomenon 9, 26)
De filiis Levi, quatuor millia sexcenti. (Liber I Paralipomenon 12, 26)