pronađen 161 Rezultati za: Partem
Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui. (Liber Genesis 30, 14)
Emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis. (Liber Genesis 33, 19)
qui constituat præpositos per cunctas regiones: et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis, (Liber Genesis 41, 34)
ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis: quatuor reliquas permitto vobis in sementem, et in cibum familiis et liberis vestris. (Liber Genesis 47, 24)
Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhæi in gladio et arcu meo. (Liber Genesis 48, 22)
Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras : partem autem residuam fudit super altare. (Liber Exodus 24, 6)
Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam. (Liber Exodus 29, 26)
quo initiatus est Aaron et filii ejus, cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israël : quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino. (Liber Exodus 29, 28)
decimam partem similæ conspersæ oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensuræ in agno uno. (Liber Exodus 29, 40)
Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi quæ mare respicit, fecit sex tabulas, (Liber Exodus 36, 27)
de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti, et olei, ac totum thus. (Liber Leviticus 2, 16)
Quod si non quiverit manus ejus duos offerre turtures, aut duos pullos columbarum, offeret pro peccato suo similæ partem ephi decimam: non mittet in eam oleum, nec thuris aliquid imponet, quia pro peccato est. (Liber Leviticus 5, 11)