pronađen 92 Rezultati za: Pace
Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivit in generationem et generationem. (Liber Ecclesiasticus 44, 14)
Et replesti in comparationibus ænigmata: ad insulas longe divulgatum est nomen tuum, et dilectus es in pace tua. (Liber Ecclesiasticus 47, 17)
Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Tu autem eruisti animam meam ut non periret ; projecisti post tergum tuum omnia peccata mea. (Liber Isaiae 38, 17)
Persequetur eos, transibit in pace: semita in pedibus ejus non apparebit. (Liber Isaiae 41, 3)
Quia in lætitia egrediemini, et in pace deducemini ; montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu. (Liber Isaiae 55, 12)
Quis enim miserebitur tui, Jerusalem, aut quis contristabitur pro te? aut quis ibit ad rogandum pro pace tua? (Liber Ieremiae 15, 5)
Et quærite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax vobis. (Liber Ieremiae 29, 7)
Et erit mihi in nomen, et in gaudium, et in laudem, et in exsultationem cunctis gentibus terræ, quæ audierint omnia bona quæ ego facturus sum eis: et pavebunt et turbabuntur in universis bonis, et in omni pace quam ego faciam eis. (Liber Ieremiae 33, 9)
sed in pace morieris: et secundum combustiones patrum tuorum, regum priorum qui fuerunt ante te, sic comburent te: et: Væ domine, plangent te: quia verbum ego locutus sum, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 34, 5)
et succendet ignem in delubris deorum Ægypti, et comburet ea, et captivos ducet illos, et amicietur terra Ægypti sicut amicitur pastor pallio suo, et egredietur inde in pace: (Liber Ieremiae 43, 12)
Vau. Et repulsa est a pace anima mea ; oblitus sum bonorum. (Lamentationes 3, 17)
nam si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace sempiterna. (Liber Baruch 3, 13)