pronađen 419 Rezultati za: Oratio Virum Mulieres Salutis Scientiae Veritas Auctoritatem
Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum: et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. (Evangelium secundum Lucam 24, 24)
quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. (Evangelium secundum Ioannem 1, 17)
Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc. (Evangelium secundum Ioannem 4, 16)
Respondit mulier, et dixit: Non habeo virum. Dicit ei Jesus: Bene dixisti, quia non habeo virum ; (Evangelium secundum Ioannem 4, 17)
et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. (Evangelium secundum Ioannem 8, 32)
Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus. (Evangelium secundum Ioannem 8, 44)
Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me. (Evangelium secundum Ioannem 14, 6)
Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. (Evangelium secundum Ioannem 17, 17)
Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judæos, et dicit eis: Ego nullam invenio in eo causam. (Evangelium secundum Ioannem 18, 38)
Viri Israëlitæ, audite verba hæc: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis: (Actus Apostolorum 2, 22)
Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis: (Actus Apostolorum 3, 14)
Petrus autem ad eam: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te. (Actus Apostolorum 5, 9)