Mosaico decorativo

pronađen 16965 Rezultati za: Or

  • ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino. (Liber Exodus 29, 24)

  • Suscipiesque universa de manibus eorum : et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio ejus est. (Liber Exodus 29, 25)

  • Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam. (Liber Exodus 29, 26)

  • quo initiatus est Aaron et filii ejus, cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israël : quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino. (Liber Exodus 29, 28)

  • Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii ejus post eum, ut ungantur in ea, et consecrentur manus eorum. (Liber Exodus 29, 29)

  • Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum : (Liber Exodus 29, 35)

  • Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum : omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur. (Liber Exodus 29, 37)

  • Alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinæ oblationis, et juxta ea quæ diximus, in odorem suavitatis : (Liber Exodus 29, 41)

  • sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te. (Liber Exodus 29, 42)

  • Ibique præcipiam filiis Israël, et sanctificabitur altare in gloria mea. (Liber Exodus 29, 43)

  • Et habitabo in medio filiorum Israël, eroque eis Deus, (Liber Exodus 29, 45)

  • et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Ægypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum. (Liber Exodus 29, 46)


"Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai e apodrece." São Padre Pio de Pietrelcina