pronađen 16965 Rezultati za: Or
Iratusque contra eos Pharao (nam alter pincernis præerat, alter pistoribus), (Liber Genesis 40, 2)
At custos carceris tradidit eos Joseph, qui et ministrabat eis: aliquantulum temporis fluxerat, et illi in custodia tenebantur. (Liber Genesis 40, 4)
sciscitatus est eos, dicens: Cur tristior est hodie solito facies vestra? (Liber Genesis 40, 7)
Narravit prior, præpositus pincernarum, somnium suum: Videbam coram me vitem, (Liber Genesis 40, 9)
in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere: (Liber Genesis 40, 10)
post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum: dabisque ei calicem juxta officium tuum, sicut ante facere consueveras. (Liber Genesis 40, 13)
Tantum memento mei, cum bene tibi fuerit, et facias mecum misericordiam: ut suggeras Pharaoni ut educat me de isto carcere: (Liber Genesis 40, 14)
quia furto sublatus sum de terra Hebræorum, et hic innocens in lacum missus sum. (Liber Genesis 40, 15)
Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset, ait: Et ego vidi somnium: quod tria canistra farinæ haberem super caput meum: (Liber Genesis 40, 16)
et in uno canistro quod erat excelsius, portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo. (Liber Genesis 40, 17)
Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat: qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum, et pistorum principis. (Liber Genesis 40, 20)
Restituitque alterum in locum suum, ut porrigeret ei poculum: (Liber Genesis 40, 21)