pronađen 16965 Rezultati za: Or
eum constitues, quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus. (Liber Deuteronomii 17, 15)
Non habebit uxores plurimas, quæ alliciant animum ejus, neque argenti et auri immensa pondera. (Liber Deuteronomii 17, 17)
Nec elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos, neque declinet in partem dexteram vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse et filii ejus super Israël. (Liber Deuteronomii 17, 20)
et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum: Dominus enim ipse est hæreditas eorum, sicut locutus est illis. (Liber Deuteronomii 18, 2)
ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres ejus Levitæ, qui stabunt eo tempore coram Domino. (Liber Deuteronomii 18, 7)
Partem ciborum eamdem accipiet, quam et ceteri: excepto eo, quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur. (Liber Deuteronomii 18, 8)
nec incantator, nec qui pythones consulat, nec divinos, aut quærat a mortuis veritatem. (Liber Deuteronomii 18, 11)
ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti: Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar. (Liber Deuteronomii 18, 16)
Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui: et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi. (Liber Deuteronomii 18, 18)
Qui autem verba ejus, quæ loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam. (Liber Deuteronomii 18, 19)
Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, quæ ego non præcepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur. (Liber Deuteronomii 18, 20)
hoc habebis signum: quod in nomine Domini propheta ille prædixerit, et non evenerit: hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit: et idcirco non timebis eum. (Liber Deuteronomii 18, 22)