pronađen 16965 Rezultati za: Or
non audies verba prophetæ illius aut somniatoris: quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde, et in tota anima vestra. (Liber Deuteronomii 13, 3)
Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur: quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Ægypti, et redemit vos de domo servitutis: ut errare te faceret de via, quam tibi præcepit Dominus Deus tuus: et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 13, 5)
Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuæ, aut filius tuus vel filia, sive uxor quæ est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens: Eamus, et serviamus diis alienis, quos ignoras tu, et patres tui, (Liber Deuteronomii 13, 6)
Egressi sunt filii Belial de medio tui, et averterunt habitatores urbis suæ, atque dixerunt: Eamus, et serviamus diis alienis quos ignoratis: (Liber Deuteronomii 13, 13)
statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii, et delebis eam ac omnia quæ in illa sunt, usque ad pecora. (Liber Deuteronomii 13, 15)
et non adhærebit de illo anathemate quidquam in manu tua: ut avertatur Dominus ab ira furoris sui, et misereatur tui, multiplicetque te sicut juravit patribus tuis, (Liber Deuteronomii 13, 17)
Filii estote Domini Dei vestri: non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo: (Liber Deuteronomii 14, 1)
cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum. (Liber Deuteronomii 14, 5)
De his autem, quæ ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, chœrogryllum: hæc, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis. (Liber Deuteronomii 14, 7)
Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis. (Liber Deuteronomii 14, 8)
Hæc comedetis ex omnibus quæ morantur in aquis: quæ habent pinnulas et squamas, comedite: (Liber Deuteronomii 14, 9)
et omne corvini generis, (Liber Deuteronomii 14, 14)