pronađen 16965 Rezultati za: Or
ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo: et introduceret te, daretque tibi terram earum in possessionem, sicut cernis in præsenti die. (Liber Deuteronomii 4, 38)
Scito ergo hodie, et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in cælo sursum, et in terra deorsum, et non sit alius. (Liber Deuteronomii 4, 39)
Custodi præcepta ejus atque mandata, quæ ego præcipio tibi: ut bene sit tibi, et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi. (Liber Deuteronomii 4, 40)
Tunc separavit Moyses tres civitates trans Jordanem ad orientalem plagam, (Liber Deuteronomii 4, 41)
Bosor in solitudine, quæ sita est in terra campestri de tribu Ruben: et Ramoth in Galaad, quæ est in tribu Gad: et Golan in Basan, quæ est in tribu Manasse. (Liber Deuteronomii 4, 43)
Ista est lex, quam proposuit Moyses coram filiis Israël: (Liber Deuteronomii 4, 44)
trans Jordanem in valle contra fanum Phogor in terra Sehon regis Amorrhæi, qui habitavit in Hesebon, quem percussit Moyses. Filii quoque Israël egressi ex Ægypto (Liber Deuteronomii 4, 46)
possederunt terram ejus, et terram Og regis Basan, duorum regum Amorrhæorum, qui erant trans Jordanem ad solis ortum: (Liber Deuteronomii 4, 47)
ab Aroër, quæ sita est super ripam torrentis Arnon, usque ad montem Sion, qui est et Hermon, (Liber Deuteronomii 4, 48)
omnem planitiem trans Jordanem ad orientalem plagam, usque ad mare solitudinis, et usque ad radices montis Phasga. (Liber Deuteronomii 4, 49)
Vocavitque Moyses omnem Israëlem, et dixit ad eum: Audi, Israël, cæremonias atque judicia, quæ ego loquor in auribus vestris hodie: discite ea, et opere complete. (Liber Deuteronomii 5, 1)
Dominus Deus noster pepigit nobiscum fœdus in Horeb. (Liber Deuteronomii 5, 2)