pronađen 16965 Rezultati za: Or
Præcepique vobis in tempore illo, dicens: Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hæreditatem: expediti præcedite fratres vestros filios Israël omnes viri robusti, (Liber Deuteronomii 3, 18)
absque uxoribus, et parvulis, atque jumentis. Novi enim quod plura habeatis pecora, et in urbibus remanere debebunt, quas tradidi vobis, (Liber Deuteronomii 3, 19)
donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris, sicut vobis tribuit: et possideant ipsi etiam terram, quam daturus est eis trans Jordanem: tunc revertetur unusquisque in possessionem suam, quam dedi vobis. (Liber Deuteronomii 3, 20)
Josue quoque in tempore illo præcepi, dicens: Oculi tui viderunt quæ fecit Dominus Deus vester duobus his regibus: sic faciet omnibus regnis, ad quæ transiturus es. (Liber Deuteronomii 3, 21)
Precatusque sum Dominum in tempore illo, dicens: (Liber Deuteronomii 3, 23)
Domine Deus, tu cœpisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam, manumque fortissimam: neque enim est alius deus vel in cælo, vel in terra, qui possit facere opera tua, et comparari fortitudini tuæ. (Liber Deuteronomii 3, 24)
Transibo igitur, et videbo terram hanc optimam trans Jordanem, et montem istum egregium, et Libanum. (Liber Deuteronomii 3, 25)
Ascende cacumen Phasgæ, et oculos tuos circumfer ad occidentem, et ad aquilonem, austrumque et orientem, et aspice ; nec enim transibis Jordanem istum. (Liber Deuteronomii 3, 27)
Præcipe Josue, et corrobora eum atque conforta: quia ipse præcedet populum istum, et dividet eis terram quam visurus es. (Liber Deuteronomii 3, 28)
Mansimusque in valle contra fanum Phogor. (Liber Deuteronomii 3, 29)
Et nunc, Israël, audi præcepta et judicia, quæ ego doceo te: ut faciens ea, vivas, et ingrediens possideas terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis. (Liber Deuteronomii 4, 1)
Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, nec auferetis ex eo: custodite mandata Domini Dei vestri, quæ ego præcipio vobis. (Liber Deuteronomii 4, 2)