pronađen 16965 Rezultati za: Or
Tolle Aaron et filium ejus cum eo, et duces eos in montem Hor. (Liber Numeri 20, 25)
Cumque nudaveris patrem veste sua, indues ea Eleazarum filium ejus: Aaron colligetur, et morietur ibi. (Liber Numeri 20, 26)
Fecit Moyses ut præceperat Dominus: et ascenderunt in montem Hor coram omni multitudine. (Liber Numeri 20, 27)
Illo mortuo in montis supercilio, descendit cum Eleazaro. (Liber Numeri 20, 29)
Quod cum audisset Chananæus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, venisse scilicet Israël per exploratorum viam, pugnavit contra illum, et victor existens, duxit ex eo prædam. (Liber Numeri 21, 1)
Exaudivitque Dominus preces Israël, et tradidit Chananæum, quem ille interfecit subversis urbibus ejus: et vocavit nomen loci illius Horma, id est, anathema. (Liber Numeri 21, 3)
Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam quæ ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et tædere cœpit populum itineris ac laboris: (Liber Numeri 21, 4)
locutusque contra Deum et Moysen, ait: Cur eduxisti nos de Ægypto, ut moreremur in solitudine? deest panis, non sunt aquæ: anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo. (Liber Numeri 21, 5)
Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum, (Liber Numeri 21, 6)
venerunt ad Moysen, atque dixerunt: Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te: ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo, (Liber Numeri 21, 7)
Unde egressi fixere tentoria in Jeabarim, in solitudine quæ respicit Moab contra orientalem plagam. (Liber Numeri 21, 11)
Et inde moventes, venerunt ad torrentem Zared. (Liber Numeri 21, 12)