Mosaico decorativo

pronađen 16965 Rezultati za: Or

  • Et ingressus est prætorium iterum: et dixit ad Jesum: Unde es tu? Jesus autem responsum non dedit ei. (Evangelium secundum Ioannem 19, 9)

  • Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum: et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. (Evangelium secundum Ioannem 19, 13)

  • Erat autem parasceve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Judæis: Ecce rex vester. (Evangelium secundum Ioannem 19, 14)

  • Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum: Jesus Nazarenus, Rex Judæorum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 19)

  • Hunc ergo titulum multi Judæorum legerunt: quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Jesus, et erat scriptum hebraice, græce, et latine. (Evangelium secundum Ioannem 19, 20)

  • Dicebant ergo Pilato pontifices Judæorum: Noli scribere: Rex Judæorum: sed quia ipse dixit: Rex sum Judæorum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 21)

  • Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus (et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem) et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 23)

  • Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur, dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi: et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem hæc fecerunt. (Evangelium secundum Ioannem 19, 24)

  • Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleophæ, et Maria Magdalene. (Evangelium secundum Ioannem 19, 25)

  • Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. (Evangelium secundum Ioannem 19, 27)

  • Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus. (Evangelium secundum Ioannem 19, 29)

  • Judæi ergo (quoniam parasceve erat) ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. (Evangelium secundum Ioannem 19, 31)


"O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza." São Padre Pio de Pietrelcina