pronađen 16965 Rezultati za: Or
Novissime omnium mortua est et mulier. (Evangelium secundum Lucam 20, 32)
In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor? siquidem septem habuerunt eam uxorem. (Evangelium secundum Lucam 20, 33)
illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores: (Evangelium secundum Lucam 20, 35)
neque enim ultra mori poterunt: æquales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis. (Evangelium secundum Lucam 20, 36)
Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob. (Evangelium secundum Lucam 20, 37)
Deus autem non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei. (Evangelium secundum Lucam 20, 38)
et ipse David dicit in libro Psalmorum: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis, (Evangelium secundum Lucam 20, 42)
donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. (Evangelium secundum Lucam 20, 43)
Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis, (Evangelium secundum Lucam 20, 46)
qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem: hi accipient damnationem majorem. (Evangelium secundum Lucam 20, 47)
Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit: (Evangelium secundum Lucam 21, 5)
Interrogaverunt autem illum, dicentes: Præceptor, quando hæc erunt, et quod signum cum fieri incipient? (Evangelium secundum Lucam 21, 7)