pronađen 16965 Rezultati za: Or
Et venit in omnem regionem Jordanis, prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum, (Evangelium secundum Lucam 3, 3)
Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. (Evangelium secundum Lucam 3, 9)
Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus, (Evangelium secundum Lucam 3, 15)
respondit Joannes, dicens omnibus: Ego quidem aqua baptizo vos: veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni: (Evangelium secundum Lucam 3, 16)
cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili. (Evangelium secundum Lucam 3, 17)
Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo. (Evangelium secundum Lucam 3, 18)
Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui, et de omnibus malis quæ fecit Herodes, (Evangelium secundum Lucam 3, 19)
Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato, et orante, apertum est cælum: (Evangelium secundum Lucam 3, 21)
et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum: et vox de cælo facta est: Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi. (Evangelium secundum Lucam 3, 22)
Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Joseph, qui fuit Heli, qui fuit Mathat, (Evangelium secundum Lucam 3, 23)
qui fuit Joanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel, qui fuit Neri, (Evangelium secundum Lucam 3, 27)
qui fuit Jesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Jorim, qui fuit Mathat, qui fuit Levi, (Evangelium secundum Lucam 3, 29)