pronađen 16965 Rezultati za: Or
Et veniunt mater ejus et fratres: et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum, (Evangelium secundum Marcum 3, 31)
et sedebat circa eum turba: et dicunt ei: Ecce mater tua et fratres tui foris quærunt te. (Evangelium secundum Marcum 3, 32)
Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est. (Evangelium secundum Marcum 3, 35)
Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam: et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terræ: (Evangelium secundum Marcum 4, 5)
et quando exortus est sol, exæstuavit: et eo quod non habebat radicem, exaruit. (Evangelium secundum Marcum 4, 6)
Et dicebat eis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei: illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt: (Evangelium secundum Marcum 4, 11)
Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum. (Evangelium secundum Marcum 4, 15)
et non habent radicem in se, sed temporales sunt: deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur. (Evangelium secundum Marcum 4, 17)
et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille. (Evangelium secundum Marcum 4, 27)
sine parabola autem non loquebatur eis: seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. (Evangelium secundum Marcum 4, 34)
Et erat ipse in puppi super cervical dormiens: et excitant eum, et dicunt illi: Magister, non ad te pertinet, quia perimus? (Evangelium secundum Marcum 4, 38)
Et ait illis: Quid timidi estis? necdum habetis fidem? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum: Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei? (Evangelium secundum Marcum 4, 40)