pronađen 16965 Rezultati za: Or
Tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem: (Evangelium secundum Matthaeum 27, 27)
et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave rex Judæorum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 29)
Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes: ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 35)
Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam: Hic est Jesus rex Judæorum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 37)
Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant: (Evangelium secundum Matthaeum 27, 41)
A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 45)
Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? (Evangelium secundum Matthaeum 27, 46)
Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum: et terra mota est, et petræ scissæ sunt, (Evangelium secundum Matthaeum 27, 51)
et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 52)
inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedæi. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 56)
hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 58)
Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda, (Evangelium secundum Matthaeum 27, 59)