Mosaico decorativo

pronađen 16965 Rezultati za: Or

  • Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei. (Prophetia Osee 13, 6)

  • Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum. (Prophetia Osee 13, 7)

  • Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo: bestia agri scindet eos. (Prophetia Osee 13, 8)

  • Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea. (Prophetia Osee 13, 11)

  • Dolores parturientis venient ei: ipse filius non sapiens: nunc enim non stabit in contritione filiorum. (Prophetia Osee 13, 13)

  • De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis. (Prophetia Osee 13, 14)

  • Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum ! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fœtæ ejus discindantur ! (Prophetia Osee 14, 1)

  • Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua. (Prophetia Osee 14, 2)

  • Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum ; et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum. (Prophetia Osee 14, 3)

  • Sanabo contritiones eorum ; diligam eos spontanee: quia aversus est furor meus ab eis. (Prophetia Osee 14, 5)

  • Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani. (Prophetia Osee 14, 7)

  • Convertentur sedentes in umbra ejus ; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea ; memoriale ejus sicut vinum Libani. (Prophetia Osee 14, 8)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina